Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
memoria permanens in te contulit favorem. Itaque 
cum M. Aurelio et P. Numisio et Cn. Cornelio ad ap¬ 
parationem balistarum et scorpionum reliquorumque 
tormentorum perfectionem fui praesto, et cum eis 
commoda accepi; quae cum primo mihi tribuisti, re¬ 
cognitionem per sororis commendationem servasti. 
3. Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exi¬ 
tum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi 
scribere coepi, quod animadverti, multa te aedi fica¬ 
visse et nunc aedificare, reliquoque tempore et pu¬ 
blicorum et privatorum aedificiorum, pro amplitudi¬ 
ne rerum gestarum ut posteris memoriae traderen¬ 
tur, curam habiturum. Conscripsi praescriptiones 
terminatas, ut eas attendens et antefacta et futura 
qualia sint opera per te, nota posses habere; namque 
his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes. 
CAPUT I. 
Quid sit architectura, et de architectis 
instituendis. 
Architecti est scientia pluribus disciplinis et va¬ 
riis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur 
omnia, quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. 
Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica est 
continuata ac trita usu meditatio, qua manibus perfi¬ 
citur e materia uniuscuiusque generis opus et ad 
propositum deformationis. Ratiocinatio autem est, 
quae res fabricatas solertia ac ratione proportionis 
demonstrare atque explicare potest. 2. Itaque archi¬ 
tecti qui sine litteris contenderunt ut manibus essent 
exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro 
laboribus auctoritatem: qui autem ratiocinationibus 
et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem per¬ 
secuti videntur. At qui utrumque perdidicerunt, uti 
omnibus armis ornati, citius cum auctoritate quod 
fuit propositum, sunt assecuti. 3. Cum in omnibus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer