Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

75 
LIBER IV. CAP. I. 
discriminibus, columnarum inventionem unam, virili 
sine ornatu nudam specie, alteram muliebri subtili¬ 
tate et ornatu symmetriaque sunt mutuati. 8. Po¬ 
steri vero elegantia subtilitateque iudiciorum pro¬ 
gressi et gracilioribus modulis delectati, septem cras¬ 
situdinis diametros in altitudinem columnae Doricae, 
Joniçae novem constituerunt. Id autem genus, quod 
Jones fecerunt primo, Ionicum est nominatum. Ter¬ 
tium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet 
gracilitatis imitationem, quod virgines propter aeta¬ 
tis teneritatem gracilioribus membris figuratae effe¬ 
ctus recipiunt in ornatu venustiores. 9. Eius autem 
capituli prima inventio sicmemoratur esse facta. Vir¬ 
go civis Corinthia, iam matura nuptiis, implicita mor¬ 
bo decessit: post sepulturam eius, quibus ea virgo fo¬ 
culis delectabatur, nutrix collecta et composita in 
calatho pertulit ad monumentum, et in summo collo¬ 
cavit, et uti ea permanerent diutius sub divo, tegula 
texit. Is calathus fortuito supra acanthi radicem fue¬ 
rat collocatus: interim pondere pressa radix acan¬ 
thi media folia et cauliculos cirça vernum tempus 
profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera cre¬ 
scentes, et ab angulis tegulae ponderis necessitate ex¬ 
pressi, flexuras in extremas partes volutarum facère 
sunt coacti. 10. Tunc Callimachus, qui propter élé¬ 
gantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Athe¬ 
niensibus Catatechnos fuerat nominatus, praeteriens 
hoc monumentum animadvertit eum calathum et cir¬ 
ca foliorum nascentem teneritatem, delectatusque ge¬ 
nere et formae novitate ad id exemplar columnas 
apud Corinthios fecit, symmetriasque constituit exeo, 
quod in operum perfectionibus Corinthi generis dis¬ 
tribuit rationes. II. Eius autem capituli symmetria 
sic est facienda, uti quanta fuerit crassitudo imae 
columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco: aba¬ 
ci latitudo ita habeat rationem, ut quanta fuerit alti¬ 
tudo, tantae duae sint diagonioi ab angulo ad angu¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer