Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
74 
cas colonias in Asiam deduxit, et Cariae fines occu¬ 
pavit, ibique civitates amplissimas constituit Ephe¬ 
sum, Miletum, Myunta, (quae olim ab aqua est devo¬ 
rata, cuius sacra et suffragium Milesiis lones attri 
buerunt) Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, 
Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedum, Meli¬ 
ten. Haec Melite propter civium arrogantiam ab his 
civitatibus bello indicto communi consilio est subla¬ 
ta: cuius loco postea regis Attali et Arsinoes benefi¬ 
cio Smyrnaeorum civitas inter lonas est recepta. 5. 
Hae civitates cum Caras et Lelegas eiecissent, eam 
terrae regionem a duce suo lone appellaverunt lo¬ 
niam: ibique templa deorum immortalium consti¬ 
tuentes coeperunt fana aedificare, et primum Apolli¬ 
ni Panionio aedem, uti viderant in Achaia, constitue 
runt, et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon 
civitatibus primum factam eo genere viderunt. 6. In 
ea aede cum voluissent columnas collocare, non ha¬ 
bentes symmetrias earum et quaerentes, quibus 
rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum 
essent idoneae, et in aspectu probatam haberent ve¬ 
nustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium, et id re¬ 
tulerunt in altitudinem in homine: idem in columnam 
transtulerunt, et qua crassitudine fecerunt basimscapi, 
tantam sexies cum capitulo in altitudinem extulerunt. 
Ita Dorica columna virilis corporis proportionem et 
firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit. 
7. Item postea Dianae constituere aedem quaerentes 
novi generis, speciem iisdem vestigiis ad muliebrem 
transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum colu 
mnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut habe¬ 
ret speciem excelsiorem. Basi spiram supposuerunt 
pro calceo, capitulo volutas,uti capillamento concri¬ 
spatos cincinnos praëpendentes dextra ac sinistra, col¬ 
locaverunt, et cymatiis et encarpis pro crinibus dispo¬ 
sitis frontes ornaverunt, truncoque toto strias uti sto¬ 
larum rugas matronali more demiserunt. Ita, duobus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer