Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
72 
vis aquae per tegulas in canalem, ne deiiciatur per 
intercolumnia, neque transeuntes perfundat, sed 
quae sunt contra columnas videantur emittere vo¬ 
mentia ructus aquarum ex ore. 
Aedium lonicarum quam aptissime potui dispo¬ 
sitiones hoc volumine descripsi; Doricarum autem 
et Corinthiarum quae sint proportiones in sequenti 
libro explicabo. 
LIBER QUARTUS. 
PRAEFATIO. 
Cum animadvertissem, Imperator, plures de archi¬ 
tectura praecepta voluminaque commentariorum non 
ordinata sed incepta, uti particulas errabundas, reli¬ 
quisse, dignam et utilissimam rem putavi, antea di¬ 
sciplinae corpus ad perfectam ordinationem perdu¬ 
cere, et praescriptas in singulis voluminibus singu¬ 
lorum generum qualitates explicare. Itaque, Cae¬ 
sar, primo volumine tibi de officio eius, et quibus eru¬ 
ditum esse rebus architectum oporteat, exposui; se¬ 
cundo de copiis materiae, e quibus aedificia consti¬ 
tuuntur, disputavi; tertio autem de aedium sacrarum 
dispositionibus et de earum generum varietate, quas¬ 
que et quot habeant species, earumque quae sint in 
singulis generibus distributiones. 2. Ex tribus ge¬ 
neribus quae subtilissimas haberent proportionibus 
modulorum quantitates lonici generis moribus do¬ 
cui: nunc hoc volumine de Doricis Corinthiisque in¬ 
stitutis et moribus dicam, eorumque discrimina et 
proprietates explicabo.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer