Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

10 
71 
LIBER III. CAP. V. 
12. Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic 
est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis 
tota dimetiatur in partes novem, et ex eis una pars 
in medio cacumine tympani constituatur, dum con¬ 
tra epistylia columnarumque hypotrachelia ad per¬ 
nendiculum respondeat. Coronae quae supra (tym 
panum sunt, aequaliter imis praeter simas sunt col¬ 
locandae; insuper coronas simae, quas Graρci o¬ 
des dicunt, faciendae sunt altiores octava parte co¬ 
ronarum altitudinis. Acroteria angularia tam alta, 
quantum est tympanum medium; mediana altiora 
octava parte, quam angularia. 13. Membra omnia, 
quae supra capitula columnarum sunt futura, id est 
epistylia, zophori, coronae, tympana, fastigia, acro¬ 
teria, inclinanda sunt in frontis suae cuiusque altitu¬ 
dinis parte XII, ideo quod cum steterimus contra 
frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint, et 
una tetigerit imam operis partem, altera summam, 
quae summam tetigerit longior fiet. Ita quo longior 
visus lineae in superiorem partem procedit, resupina 
tam facit eius speciem. Cum autem, uti supra scri¬ 
ptum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu 
videbuntur esse ad perpendiculum et normam. 14. 
Columnarum striae faciendae sunt XXIV, ita exca¬ 
vatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, 
circumacta anconibus, striarum dextra ac sinistra 
tangat, acumenque normae circum rotundatione tan¬ 
gendo pervagari possit. Crassitudines striarum fa¬ 
ciendae sunt, quantum adiectio in media columna ex 
descriptione invenietur. 15. In simis, quae supra 
coronam in lateribus sunt aedium, capita leonina 
sunt scalpenda ita posita, uti contra columnas singu¬ 
las primum sint designata, cetera aequali modo dis¬ 
posita, uti singula singulis mediis tegulis respon¬ 
deant: haec autem, quae erunt contra columnas, per¬ 
terebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam 
coelestem: mediana autem sint solida, uti quae cadit
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer