Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

70 
DE ARCHITECTURA 
pars épistylium in altitudine fiat: item si a XXV pe¬ 
dibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una 
pars altitudo fiat: item rata parte ad eundem modum 
ex altitudine cólumnarum expediendae sunt altitudi¬ 
nes epistyliorum. 9. Quo altius enim scandit oculi 
species, non facile persecat aëris crebritatem; dila¬ 
psa itaque altitudinis spatio et viribus extrita incer¬ 
tam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. Qua¬ 
re semper adiiciendum est rationis supplementum in 
symmetriarum membris, cum fuerint aut altioribus 
locis opera, aut etiam ipsa colossicoteram habeant 
magnitudinum rationem. Epistylii latitudo in imo 
quae suprà capitulum erit, quanta crassitudo sum¬ 
mae columnae sub capitulo erit, tanta fiat; summum, 
quantus imus scapus. 10. Cymatium epistylii se¬ 
ptima parte suae altitudinis est faciendum, et in pro¬ 
lectura tantundem: reliqua pars praeter cymatium 
dividenda est in partes XII, et earum trium prima fa¬ 
scia est facienda, secunda quatuor, summa quinque. 
Item zophorus supra epistylium quarta parte minus, 
quam epistylium: sin autem sigilla designari opor¬ 
tuerit, quarta parte altior, quam epistylium, uti au¬ 
ctoritatem habeant scalpturae. Cymatium suae al 
titudinis partis septimae; proiectura cymatii, quan¬ 
ta eius crassitudo. 11. Supra zophorum denticulus 
est faciendus tam altus, quam epistylii media fascia; 
proiectura eius, quantum altitudo. Intersectio quae 
graece o dicitur, sic est dividenda, uti denticu 
lus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, 
cavus autem intersectionis huius frontis e tribus duas 
partes : huius cymatium altitudinis eius sextam par 
tem. Corona cum suo cymatio praeter simam quan¬ 
tum media fascia epistylii. Proiectura coronae cum 
denticulo facienda est, quantum erit altitudo a zo 
phoro ad summum coronae cymatium: et omnino 
omnes ecphorae venustiorem habent speciem, quae 
quantum altitudinis, tantundem habeant proiecturae.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer