Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

68 
DE ARCHITECTURA 
sed inferior maior apparebit idéo, quod habebit ad 
extremam plinthon proiecturam. Astragali faciendi 
sunt octavae partis trochili; proiectura erit spirae 
pars octava et sexta decima crassitudinis columnae. 
4. Spiris perfectis et collocatis, columnae sunt me¬ 
dianae in pronao et postico ad perpendiculum medii 
centri collocandae: angulares autem quaeque ere¬ 
gione earum futurae sunt in lateribus aedis dextra 
ac sinistra, uti partes interiores quae ad parietes cel¬ 
lae spectant, ad perpendiculum latus habeant collo¬ 
catum. Exteriores autem partes uti dictum de ea¬ 
rum contractura. Sic enim erunt figurae composi¬ 
tionis aedium contracturae iusta ratione exactae, 
scapis columnarum statutis. 5. Capitulorum ratio. 
Si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, 
uti quam crassus imus scapus fuerit addita octava 
decima parte scapi, abacus habeat longitudinem et 
latitudinem crassitudinem cum volutis eius dimidiam. 
Recedendum autem est ab extremo abaco in interio¬ 
rem partem frontibus volutarum parte duodevigesi¬ 
ma, et eius dimidia, et secundum abacum in quatuor 
partibus volutarum secundum extremi abaci quadram 
lineae demittendae, quae catheti dicuntur. Tunc 
crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam: 
ex novem partibus et dimidia una pars et dimidia 
abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo volutis 
constituantur. 6. Tunc ab linea, quae secundum 
abaci extremam partem demissa erit, in interiorem 
partem alia recedat unius et dimidiatae partis latitu¬ 
dine. Deinde eae lineae dividantur ita, ut quatuor 
partes et dimidia sub abaco relinquantur. Tunc in 
eo loco, qui locus dividit quatuor et dimidiam et tres 
et dimidiam partem, centrum oculi signetur, duca¬ 
turque ex eo centro rotunda circinatio, tam magna 
in diametro, quam una pars ex octo partibus est: ea 
erit oculi magnitudo, et in ea catheto respondens 
diametros agatur. Tunc ab summo sub abaco ince¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer