Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

M. VITRUVII POLLIONIS 
DE ARCHITECTURA 
LIBER PRIMUS. 
PRAEFATIO. 
Cum divina mens tua et numen, Imperator Caesar, 
imperio potiretur orbis terrarum, invictaque virtute 
cunctis hostibus stratis, triumpho victoriaque tua ci¬ 
ves gloriarentur, et gentes omnes subactae tuum spe¬ 
ctarent nutum, populusque Romanus et senatus, libe¬ 
ratus timore, amplissimis tuis cogitationibus consi¬ 
liisque gubernaretur, non audebam tantis occupatio¬ 
nibus de architectura scripta et magnis cogitationibus 
explicata edere, metuens, ne non apto tempore inter¬ 
pellans subirem tui animi offensionem. 2. Cum vero 
attenderem, te non solum de vita communi omnium 
curam publicaeque rei constitutione habere, sed 
etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut 
civitas per te non solum provinciis esset aucta, ve¬ 
rum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificio¬ 
rum egregias haberet auctoritates, non putavi prae¬ 
termittendum, quin primo quoque tempore de his re¬ 
bus ea tibi ederem: ideo quod primum parenti tuo 
de eo fueram notus, et eius virtutis studiosus; cum 
autem concilium coelestium in sedibus immortalium 
eum dedicavisset, et imperium parentis in tuam po¬ 
testatem transtulisset, idem studium meum in elus 
A2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer