Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
48 
lamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. Ita¬ 
que satius esse videtur, impensa testaceorum in sum¬ 
ptu, quam compendio cratitiorum esse in periculo. 
Etiam qui in tectoriis operibus rimas (in iis) faciunt 
arrectariorum et transversariorum dispositione. 
Cum enim linuntur, recipientes humorem turgescunt, 
deinde siccescendo contrahuntur, et ita extenuati 
üisrumpunt tectoriorum soliditatem. Sed quoniam 
nonnullos celeritas aut inopia aut impendentis loci 
disseptio cogit, sic erit faciendum. Solum substrua¬ 
turalte, ut sint intacti abrudere et pavimento. Obru¬ 
ti enim in his cum sunt, vetustate marcidi fiunt; dein¬ 
de subsidentes proclinantur et disrumpunt speciem 
tectoriorum. De parietibus et apparatione genéra¬ 
tim materiae eorum, quibus sint virtutibus et vitiis. 
quemadmodum potui, exposui: de contignâtionibus 
autem et copiis earum, quibus comparantur et ad 
vetustatem non sunt infirmae, uti natura rerum mon¬ 
strat, explicabo. 
CAPUT IX. 
De materia. 
Materies caedenda est a primo autumno ad id tem¬ 
pus, quod erit ante quam flare incipiat Favonius. 
Vere enim omnes arbores fiunt praegnantes, et omnes 
suae proprietatis virtutem efferunt in frondes anni¬ 
versariosque fructus. Cum ergo inanes et humidae 
temporum necessitate caesae fuerint, vanae fiunt et 
raritatibus imbecillae: uti etiam corpora muliebria 
cum conceperint, a foetu ad partum non iudicantur 
integra; neque in venalibus ea, cum sunt praegnan¬ 
tia, praestantur sana, ideo quod in corpore praesemi¬ 
natio crescens ex omnibus cibi potestatibus detranit 
alimenta in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem 
partus; eo minus patitur esse solidum id, ex quo 
ipsum procreatur. Itaque edito foetu, quod priusin 
aliud genus incrementi detrahebatur, cum ab dispa¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer