Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER II. CAP. VIII. 
47 
non possunt plus quam unam sustinere contignatio¬ 
nem. In ea autem maiestate urbis et civium infinita 
frequentia innumerabiles habitationes opus fuit ex¬ 
plicare. Ergo cum recipere non posset area plana 
tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad au¬ 
xilium altitudinis aedificiorum res ipsa coëgit deve¬ 
nire. Itaque pilis lapideis, structuris testaceis, pa¬ 
rietibus caementitiis altitudines extructae et conti 
gnationibus crebris coaxatae coenaculorum ad sum¬ 
mas utilitates proficiunt disparatione. Ergo moeni¬ 
bus e contignationibus variis alto spatio multiplica 
tis, populus romanus egregias habet sine impeditio¬ 
ne habitationes. 18. Quoniam ergo explicata ratio 
est, quid ita in urbe propter necessitatem angustia¬ 
rum non patiantur esse lateritios parietes, cum ex 
tra urbem opus erit his uti, sine vitiis ad vetustatem 
sic erit faciendum. Summis parietibus structura te 
stacea sub tegula subiiciatur altitudine circiter ses¬ 
quipedali, habeatque proiecturas coronarum: ita vi¬ 
tari poterunt quae solent in his fieri vitia. Cum enim 
in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, 
qua possit ex inibribus aqua perpluere, non patietur 
lorica testacea laedi laterem,sed proiectura corona 
rum reiiciet extra perpendiculum stillas, et ea ratio 
ne servabit integras lateritiorum parietum structu¬ 
ras. 19. De ipsa autem testa, si sit optima seu vitio¬ 
sa ad structuram, statim nemo pôtest iudicare, quod 
in tempestatibus et aestate, in tecto cum est colloca¬ 
ta, tunc si firma est, probatur. Nam quae non fuerit 
ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se ostendet 
esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. Ergo quae 
non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in 
structura oneri ferendo esse firma. Quare maxime 
ex veteribus tegulis tecti structi parietes firmitatem 
poterunt habere. 20. Cratitii vero velim quidem ne 
inventi essent. Quantum enim celeritate et loci la¬ 
xamento prosunt, tanto maiori et communi sunt ca¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer