DE ARCHITECTURA
46
cives in muro esse jussit. Cum autem Rhodii orna¬
tam classem in portum maiorem exposuissent, plau¬
sum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum
tradituros: qui cum penetrassent intra murum reli¬
ctis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta
in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita in¬
vecta est in maiorem. Expositis autem militibus et
remigibus classem Rhodiorum inanem abduxit in al¬
tum. Ita Rhodii non habentes quo se reciperent, in
medio conclusi, in ipso foro sunt trucidati. 15. Ita
Artemisia, in navibus Rhodiorum suis militibus et re¬
migibus impositis, Rhodum est profecta: Rhodii au¬
tem cum prospexissent suas naves laureatas venire,
opinantes cives victores reverti, hostes receperunt.
Tunc Artemisia Rhodo capta, principibus occisis,
tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit, ae¬
neasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civita¬
tis, alteram suae imaginis, et istam figuravit Rhodio¬
rum civitati stigmata imponentem. Postea autem
Rhodii religione impediti, (quod nefas est tropaea
dedicata removeri) circa eum locum aedificium stru¬
xerunt, et id erecta graia statione texerunt, ne quis
posset aspicere, et id éßarov vocitari iusserunt. 16.
Cum ergo tam magna potentia reges non contempse¬
rint lateritiorum parietum structuras, quibus et ve¬
ctigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo
caementitio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo
habere, non puto oportere improbari quae e lateritia
sunt structura facta aedificia, dummodo recte sint
perfecta. Sed id genus quid ita a populo romano in
urbe fieri non oporteat, exponam, quaeque sunt eius
rei causae et rationes non praetermittam. 17. Le¬
ges publicae non patiuntur maiores crassitudines
quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri
autem parietes, ne spatia angustiora fierent, eadem
crassitudine collocantur. Lateritii vero, nisi diplin¬
thii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine