nus e
45
LIBER II. CAP. VIII.
num ad ipsum Salmacidis fontem. 12. Is autem falsa
opinione putatur Venereo morbo implicare eos, qui
ex eo biberint. Sed haec opinio quare per orbem
terrarum falso rumoré sit pervagata, non pigebit ex¬
ponere. Non enim quod dicitur, molles et impudicos
ex ea aqua fieri, id potest esse; sed est eius fontis
potestas perlucida saporque egregius. Cum autem
Melas et Areuanias ab Argis et Troezene coloniam
communem eo loci deduxerunt, barbaros Caras et
Lelegas eiecerunt. Hi autem, ad montes fugati, in¬
ter se congregati discurrebant, et ibi latrociniafacien¬
tes crudeliter eos vastabant. Postea de colonis unus
ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus
causa tabernam omnibus copiis instruxit, eamque
exercendo eos barbaros allectabat. Ita singulatim
decurrentes et ad coetus convenientes e duro feroque
more commutati in Graecorum consuetudinem et
suavitatem, sua voluntate reducebantur. Ergo ea
aqua non impudico morbi vitio, sed humanitatis dul¬
cedine mollitis animis barbarorum, eam famam est
adepta. 13. Relinquitur nunc, quoniam ad explica¬
tionem moenium eorum sum invectus, tota uti sunt
definiam. Quemadmodum enim in dextra parte fa¬
num est Veneris et fons supra scriptus, ita in sinistro
cornu regia domus, quam rex Mausolus ad suam ra¬
tionem collocavit. Conspicitur enim ex ea ad dex
tram partem forum et portus moeniumque tota fini¬
tio; sub sinistra secretus sub montibus latens portus
ita, ut nemo possit quid in eo geratur aspicère nec
scire: ut rex ipse de sua domo remigibus et militibus
sine ullo sciente quae opus essent imperaret. 14. Ita¬
que post mortem Mausoli Artemisia uxore eius re¬
gnante, Rhodii indignantes mulierem imperare civi¬
tatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, ut
id regnum occuparent. Tunc Artemisiae cum esset
id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem, cela¬
tis remigibus et epibatis, comparavit; reliquos autem