Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
44 
quanti fuerint olim facti, tanti esse semper aestiman¬ 
tur. Itaque nonnullis civitatibus et publica opera et 
privatas domos, etiam regias, e latere structas licet 
videre: et primum Athenis murum, qui spectat ad 
Hymettum montem et Pentelensem: item Patris in 
aede lovis et Herculis lateritias cellas, cum circa la¬ 
pidea in aede epistylia sint et columnae: in Italia Are¬ 
tii vetustum egregie factum murum: Trallibus do¬ 
mum regibus Attalicis factam, quae ad habitandum 
semper datur ei, qui civitatis gerit sacerdotium: item 
Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae 
excisae, intersectis lateribus, inclusae sunt in ligneis 
formis, et in comitium ad ornatum aedilitatis Varro¬ 
nis et Muraenae fuerunt allatae. 10. Croesi domus, 
quam Sardiani civibus ad requiescendum aetatis 
otio seniorum collegio Gerusiam dedicaverunt, iten 
Halicarnassi potentissimi regis Mausoli domus cum 
Proconnesio marmore omnia haberet ornata, parietes 
habet latere structos, qui ad hoc tempus egrégiam 
praestant firmitatem, ita tectoriis operibus expoliti, 
ut vitri perluciditatem videantur habere. Neque is 
rex ab inopia id fecit; infinitis enim vectigalibus erat 
fartus, quod imperabat Cariae toti. Il. Acumen au¬ 
tem eius et solertiam ad aedificia paranda sic licet 
considerare. Cum esset enim natus Mylasis et ani¬ 
madvertisset Halicarnassi locum naturaliter muni¬ 
tum emporiumque idoneum, portum utilem, ibi sibi 
domum constituit. Is autem locus est theatri curva¬ 
turae similis. Itaque in imo secundum portum lo¬ 
rum est constitutum; per mediam autem altitudinis 
curvaturam praecinctionemque platea ampla latitu¬ 
dine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis ope¬ 
ribus est factum, ut in septem spectaculis nominetur. 
In summa arce media Martis fanum habens statuam 
colossicam déo» nobili manu Leocharis factan. 
Hanc autem statuam alii Timothei putant esse. In 
cornu autem summo dextro Veneris et Mercuril la
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer