Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

Ostat 
43 
LIBER II. CAP. VIII. 
pseudisodomum, cum impares et inaequales ordines 
choriorum diriguntur. Ea utraque sunt ideo firma, 
primum quod ipsa caementa sunt spissa et solida 
proprietate, neque de materia possunt exugère li¬ 
quorem, sed conservant eam in suo humore ad sum¬ 
mam vetustatem: ipsaque eorum cubilia primum pla¬ 
na et librata posita non patiuntur ruere materiam, 
sed perpetua parietum crassitudine religata conti- 
nent ad summam vetustatem. 7. Altera est, quam 
luxlexrov appellant, qua etiam nostri rustici utuntur: 
quorum frontes poliuntur, reliqua, ita uti sunt nata, 
cum materia collocata alternis alligant coagmentis. 
Sed nostri, celeritati studentes, erectos choros lo¬ 
cantes frontibus serviunt, et in medio farciunt fra¬ 
ctis separatim cum materia caementis: ita tres susci¬ 
tantur in ea structura crustae, duae frontium et una 
media farturae. Graeci vero non ita; sed plana col¬ 
locantes, et longitudines chororum alternis coa¬ 
gmentis in crassitudinem instruentes, non media 
farciunt, sed e suis frontatis perpetuum et in unam 
crassitudinem parietem consolidant. Praeterea in¬ 
terponunt singulos perpetua crassitudine utraque 
parte frontatos, quos do appellant, qui maxime 
religando confirmant parietum soliditatem. 8. Ita¬ 
que si quis voluerit ex his commentariis animadver 
tere et eligere genus structurae, perpetuitatis pote¬ 
rit rationem habere. Non enim quae sunt e molli 
caemento subtili facie venustatis, eae possunt esse 
in vetustatem non ruinosae. Itaque cum arbitria 
communium parietum sumuntur, non aestimant eos 
quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eo¬ 
rum locationis pretia, praeteritorum annorum singu¬ 
lorum deducunt octogesimas, et ita ex reliqua sum¬ 
ma partem reddi iubent pro his parietibus, senten¬ 
tiamque pronuntiant, eos non posse plus quam annos 
octoginta durare. 9. De lateritiis vero, dummodo 
ad perpendiculum sint stantes, nihil deducitur, sed
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer