42
DE ARCHITECTURA
cata, non speciosam sed firmiorem quam reticulata
praestant structuram. 2. Utraque autem ex minutis¬
simis sunt instruenda, uti materia ex calce et arena
crebriter parietes satiati diutius contineantur. Mol¬
li enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo
e materia succum: cum autem superarit et abundarit
copia calcis et arenae, paries plus habens humoris
non cito fiet evanidus, sed ab his continebitur. Si¬
mul autem humida potestas e materia per caemento¬
rum raritatem fuerit exucta, calx quoque ab arena
discedit et dissolvitur, item caementa non possunt
cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes effi¬
ciunt ruinosos. 3. Id autem licet animadvertere
étiam de nonnullis monumentis, quae circa urbem
facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis, intrin¬
secusque medio calcata farturis: vetustate evanida
facta materia, caementorumque exucta raritate, pro¬
ruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis
dissipantur. 4. Quod si quis noluerit in id vitium
incidere, medio cavo, servato secundum orthostatas
intrinsecus, ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut
ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et
cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint.
Ita enim non acervatim sed ordine structum opus po¬
terit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coa¬
gmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata
non protrudent opus, neque orthostatas inter se reli¬
gatos labi patientur. 5. Itaque non est contemnen¬
da Graecorum structura: non enim utuntur e mol¬
li caemento structura polita, sed cum discesserint a
quadrato, ponunt de silice seu de lapide duro ordina¬
rio, et ita, uti lateritia struentes, alligant eorum al¬
ternis choris coagmenta, et sic maxime ad aeterni¬
tatem firmas perficiunt virtutes. Haec autem duobus
generibus struuntur: ex his unum isodomum, alterum
pseudisodomum appellatur. 6. Isodomum dicitur,
cum omnia choria aequa erassitudine fuerint structa: