Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

41 
LIBER II. CAP. VII. 
his gelicidiorum tempestas neque tactus ignis potest 
nocere, sed sunt firmae et ad vetustatem ideo perma¬ 
nentes, quod parum habent e naturae mixtione aëris 
et ignis, humoris autem temperate, plurimumque ter¬ 
reni; ita spissis compactionibus solidatae neque ab 
tempestatibus neque ab ignis vehementia nocentur. 
4. Id autem maxime iudicare licet e monumentis, 
quae sunt circa municipium Ferentis ex his facta la 
pidicinis: namque habent et statuas amplas, factas 
egregie, et minora sigilla, floresque et acanthos ele¬ 
ganter scalptos, quae cum sint vetusta, sic apparent 
recentia, uti si sint modo facta. Non minus etiam 
fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis 
comparatis habent ex his ad aes fundendum maximas 
utilitates. Quae si prope urbem essent, dignum es¬ 
set, ut ex his officinis omnia opera perficerentur. 5. 
Cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat 
ex Rubris lapidicinis et Palliensibus et quae sunt ur¬ 
bi proximae, copiis uti, si qui voluerint sine vitiis 
perficere, ita erit praeparandum. Cum aedificandum 
fuerit, ante biennium ea saxa non hieme, sed aestate 
eximantur, et iacentia permaneant in locis patenti¬ 
bus; quae autem a tempestatibus eo biennio tacta 
laesa fuerint, ea in fundamenta coniiciantur, cetera 
quae non erunt vitiata, ab natura rerum probata, du¬ 
rare poterunt supra terram aedificata. Nec solum 
ea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiam 
in caementitiis structuris. 
CAPUT VIII. 
De generibus structurae. 
Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quo 
nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum di¬ 
citur. Ex his venustius est reticulatum, sed ad ri¬ 
mas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes 
dissoluta habet cubilia et coagmenta. Incerta vero 
caementa, alia super alia sedentia inter seque impli¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer