Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
40 
CAPUT VII. 
De lapidicinis. 
De calce et arena quibus varietatibus sint et quas 
habeant virtutes, dixi; sequitur ordo de lapidicinis 
explicare; de quibus et quadrata saxa et caemento¬ 
rum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur. 
Hae autem inveniuntur esse disparibus et dissimili¬ 
bus virtutibus. Sunt enim aliae molles, uti sunt cir¬ 
ca urbem Rubrae, Pallienses, Fidenates, Albanae: 
aliae temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Sora¬ 
ctinae, et quae sunt his generibus: nonnullae durae, 
uti siliceae. Sunt etiam alia genera plura, uti in Cam¬ 
pania ruber et niger tophus, in Umbria et Piceno et 
Venetia albus, qui etiam serra dentata uti lignum 
secatur. 2. Sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc 
habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exem¬ 
pta, in opere faciliter tractantur, et si sint in locis te¬ 
ctis, sustinent laborem; sin autem in apertis et pa¬ 
tentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dis¬ 
solvuntur: item secundum oras maritimas ab salsu¬ 
gine exesa diffluunt, neque perferunt aéstus. Tibur 
tina vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt 
et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab 
igni non possunt esse tuta, simulque ut sunt ab eo 
tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod tempera¬ 
tura naturali parvo sunt humore, item quod non mul¬ 
tum habent terreni, sed aëris plurimum et ignis. Igi¬ 
tur cum et humor et terrenum in his minus inest, tum 
etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aëre fugato, pe 
nitus insequens etinterveniorum vacuitates occupans, 
fervescit et efficit ea suis ardentia corporibus similia. 
3. Suntvero item lapidicinae complures in finibus Tar¬ 
quiniensium quae dicuntur Anitianae, colore quem¬ 
admodum Albanae, quarum officinae maxime sunt 
circa lacum Vulsiniensem item praefectura Statonien¬ 
si. Eae autem habent infinitas virtutes: neque enim
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer