dore
2
LIBER II. CAP. VI.
39
tur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in
unam potestatem collatis, calida humoris ieiunitas,
àquarepente satiata, communibus corporibus latenti
calore confervescit, et vehementer efficit ea coire, ce¬
leriterque una soliditatis percipere virtutem. Relin¬
quetur desideratio, quoniam ita sunt in Hetruria ex
aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi na¬
scitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura
solidescat? Itaque visum est, antequam desideraretur
de his rebus, quemadmodum esse videantur, expone¬
re. 5. Omnibus locis et regionibus non eadem ge¬
nera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt
terrosa, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis
arenosa non minus materia; et omnino dissimili dis¬
parique genere in regionum varietatibus qualitates
insunt in terra. Maxime autem id licet considerare,
quod, qua mons Apenninus regiones Italiae Hetruriae¬
que circumcingit, prope omnibus locis non desunt
fossitia arenaria: trans Apenninum vero, quae pars
est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur: item
Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur
quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effer¬
vent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportuni¬
tates possunt similiter concurrere, sed omnia uti na¬
tura rerum constituit, non ad voluntatem hominum
sed fortuito disparata procreantur. 6. Ergo quibus lo¬
cis non sunt terrosi montes, sed genere materiae,
ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, et quod
niolle est et tenerum, exurit; quod autem asperum,
relinquit: itaque uti in Campania exusta terra cinis,
sic in Hetruria excocta materia efficitur carbunculus.
Utraque autem sunt egregia in structuris; sed alia in
terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus
habent virtutem. Est autem materiae potestas mol¬
lior quam tophus, solidior quam terra; qua penitus
ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis
procreatur id genus arenae, quod dicitur carbunculus.