Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

38 
DE ARCHITECTURA 
in agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium mon¬ 
tem, quod commixtum cum calce et caemento non 
modo ceteris aedificiis praestat firmitates, sed etiam 
moles, quae construuntur in mari, sub aqua solide¬ 
scunt. Hoc autem fieri hac ratione videtur, quod 
sub his montibus et terra ferventes sunt fontes cre¬ 
bri; qui non essent, si non in imo haberent aut de sul¬ 
fure aut alumine aut bitumine ardentes maximos 
ignes. Igitur penitus ignis et flammae vapor per in¬ 
tervenia permanans et ardens efficit levem eam ter¬ 
ram, et ibi qui nascitur tophus exugens est et sine li¬ 
quore. Ergo cum tres res, consimili ratione ignis 
vehementia formatae, in unam pervenerint mixtio¬ 
nem, repente recepto liquore una cohaerescunt, et 
celeriter humore duratae solidantur, neque eas flu¬ 
ctus neque vis aquae potest dissolvere. 2. Ardores 
autem esse in his locis etiam haec res potest indica¬ 
re, quod in montibus Cumanorum et Baianis sunt lo¬ 
ca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus 
ab imo nascens ignis vehementia perforat eam ter¬ 
ram, per camque manando in his locis oritur, et ita 
sudationum egregias efficit utilitates. Non minus 
etiam memoratur antiquitus crevisse ardores et abun¬ 
davisse sub Vesuvio, et inde evomuisse cirça agros 
flammam. Ideoque nunc qui spongia sive pumex 
Pompeianus vocatur, excoctus ex alio genere lapidis, 
in hanc redactus esse videtur generis qualitatem. 3. 
id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in 
omnibus locis nascitur, nisi circum Aetnam et colli¬ 
bus Mysiae, quae a Graecis vué nominatur, 
et si quae eiuscemodi sunt locorum proprietates. Si 
ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fon¬ 
tes, et in montibus excavatis calidi vapores, ipsaque 
loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris 
habuisse ardores, videtur esse certum, ab ignis vehe¬ 
mentia ex topho terraque, quemadmodum in fornaci¬ 
bus et a calce, ita ex his ereptum esse liquorem. 4. Igi¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer