Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

37 
LIBER II. CAP. V. 
calcis confundantur; si autem fluviatica aut marina, 
duae arenae in unam calcis coniiciantur: ita enim 
erit justa ratio mixtionis temperaturae. Etiam in 
fluviatica aut marina si quis testam tusam et succré¬ 
tam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae tempe¬ 
raturam ad usum meliorem. 2. Quare autem, cum 
recipit aquam et arenam calx, tunc confirmat stru¬ 
cturam, haec esse causa videtur, quod e principiis, 
uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata, et 
quae plus habent aëris, sunt tenera, quae aquae, len¬ 
ta sunt ab humore, quae terrae, dura, quae ignis, 
fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquan¬ 
tur, contusa minute mixtaque arenae coniiciantur in 
structuram, non solidescunt, nec eam poterunt con¬ 
tinere: cum vero coniecta in fornacem ignis vehe¬ 
menti fervore correpta amiserint pristinae soliditatis 
virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus 
relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. Er¬ 
go liquor qui est in eius lapidis corpore et aër cum 
exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum 
calorem, latentem, priusquam ex igni vim recipiat, 
intinctus in aqua, et humore penetrante in forami¬ 
num raritates confervescit, et ita refrigeratus reficit 
ex calcis corpore fervorem. 3. Ideo autem quo pon¬ 
dere saxa coniiciuntur in fornacem, cum eximuntur, 
non possunt ad id respondere; sed cum expenduntur, 
eadem magnitudine permanente, excocto liquore, cir 
citer tertia parte ponderis imminuta esse inveniun¬ 
tur. Igitur cum patent foramina eorum et raritates, 
arenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaére¬ 
scunt, siccescendoque cum caementis coëunt et effi¬ 
ciunt structurarum soliditatem. 
CAPUT VI. 
De pulvere Puteolano. 
Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter 
res admirandas. Nascitur in regionibus Baianis et
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer