DE ARCHITECTURA
36
autem arenae fossitiae sunt hae, nigra, cana, rubra.
carbunculus. Ex his quae in manu confricata fecerit
stridorem, erit optima: quae autem terrosa fuerit,
non habebit asperitatem: item si in vestimentum can
didum ea coniecta fuerit, postea excussa vél icta id
non inquinaverit, neque ibi terra subsiderit, erit ido¬
nea. 2. Sin autem non erunt arenaria, unde fodiatur
tum de fluminibus saut e glarea erit excernenda, noi
minus etiam de littore marino. Sed ea in structuris
haec habet vitia : difficulter sicrescit, neque onerari
se continenter paries patitur, nisi intermissionibus
requiescat: neque concamerationes recipit. Marina
autem hoc amplius, quod etiam parietes, cum in his
tectoria facta fuerint, remittentes salsuginem corium
dissolvunt. 3. Fossitiae vero celeriterin structuris sic¬
cescunt, et tectoria permanent, et concamerationes
patiuntur, sed hae, quae sunt de arenariis recentés.
Si enim exemptae diutius iaceant, ab sole et luna et
pruina concoctae resolvuntur, et fiunt terrosae. Ita
cum in structuram coniiciuntur, non possunt conti¬
nere caementa, sed ea ruunt et labuntur, oneraque
parietes non possunt sustinere. Recentes autem fos¬
sitiae cum in structuris tantas habeant virtutes, éae
in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini
eius calx, palea commixta, propter vehementiam non
potest sine rimis inarescere: fluviatica vero proptel
macritatem, uti Signium, bacillorum subactionibus
in tectorio recipit soliditatem.
CAPUT V.
De calce.
De arenae copiis cum habeatur explicatum, tum
etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo
saxo aut silice coquatur; et quae erit ex spisso et
duriore, erit utilis in structura, quae autem ex fistu¬
loso, in tectoriis. Cum ea erit extincta, tunc materia
ita misceatur, ut si erit fossitia, tres arenae et una