DE ARCHITECTURA
242
extorno facti axiculi duo, e quibus funes alligati reti¬
nebant arietem. 5. Supra caput eorum qui continebant
arietem, collocatum erat pluteum turriculae similitu¬
dine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes
prospicere possent et renunciare, quas res adversarii
conarentur. Aries autem eius habuerat longitudinem
..
?...
pedum CIV ..., latitudine in imo palmipedali;::, cras¬
.....
situdine pedali;:,contractum a capite in latitudinepes
crassitudineS.—. 6. Isautemaries habueratde
ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere,
et ex ipso rostro laminae ferreae quatuor circiter pe¬
dum XVfixae fuerant in materia. A capite autemad
imam calcem tigni contenti fuerunt funes quatuorcras¬
situdine digitorum octo, ita religati, quemadmodum
navis a puppi ad proram continetur; eiusque praecin¬
cturae funes transversis erant ligati, habentes inter se
palmipedalia spatia. Insuper coriis crudis totus aries
erat involutus; ex quibus autem funibus pendebant, eo¬
rum capita fuerant ex ferro factae quadruplices cate¬
nae, etipsae coriis crudis erant involutae. 7. Itemha¬
buerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et
confixam, in qua ...... rudentibus maioribus ex¬
tentis, per quorum asperitates non labentibus pedibus
faciliter ad murum perveniebatur. Atque ea machina
sex modis movebatur, progressu, item latere dex¬
tra ac sinistra, porrectione non minus in altitu¬
dinem extollebatur, et in imum inclinatione demit¬
tebatur. Erigebatur autem machina in altitudinem
ad disiiciendum murum circiter pedes C; item a late¬
re dextra ac sinistra procurrendo perstringebat non
minus pedes C; gubernabant eam homines C, haben¬
tem pondus talentum quatuor millium, quod fit
CCCCLXXX pondo.