Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
226 
perficiantur, quibusque rebus motus recipientia prae¬ 
stent versationibus infinitas utilitates, ut essent no¬ 
tiora, quam apertissime potui, perscripsi. 
CAPUT VII. 
(vulgo XII.) 
De Ctesibica machina, quae altissime ex¬ 
tollit aquam. 
Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in 
altitudinem aquam educit, monstrare. Ea fit ex ae¬ 
re, cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum 
distantes, habentes fistulas (furcillae sunt figura) 
similiter cohaerentes, in medium catinum concurren¬ 
tes: in quo catino fiunt asses, in superioribus nari¬ 
bus fistularum coagmentatione subtili collocati; qui 
praeobturantes foramina narium non patiuntur sexi¬ 
rel spiritum qui in catinum est expressus. 2. Supra 
catinum penula ut infundibulum inversum est attem¬ 
perata et per fibulam cum catino cuneo traiecto con¬ 
tinetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevare. 
Insuper fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in al¬ 
titudine fit erecta. Modioli autem habent infra nares 
inferiores fistularum asses interpositos suprà forami¬ 
na eorum, quae sunt in fundis. 3. Ita de supernis in 
modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti 
conclusique regulis et vectibus commoventur, squi ut¬ 
tro citroque frequenti motu prementes) aërem qui erit 
ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina, cogunt 
et extrudunt inflando pressionibus per fistularum na¬ 
res aquam in catinum; e quo recipiens penula spiritus 
exprimit per fistulam in altitudinem; et ita ex inferio¬ 
re loco castello collocato ad saliendum aqua submi¬ 
nistratur. 4. Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fer¬ 
tur exquisita, sed etiam plures et variis generibus ab 
eo liquore pressionibus coacto spiritus efferre ab 
natura mutuatos effectus ostenduntur, uti merularum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer