218
DE ARCHITECTURA
quatuor, duos transversarios interpositos duobus
longis, quanta longitudo scapi fuerat, complectit et
compegit, et férreos cnodaces uti subscudes in capi¬
tibus scaporum implumbavit et armillas in materia ad
cnodaces circumdandos infixit, item buculis iligneis
capita religavit. Cnodaces autem in armillis inclusi
liberam habuerunt versationem tantam, uti cum bo¬
ves ducerent subiuncti, scapi versando in cnodacibus
et armillis sine fine volverentur. 12. Cum autem
scapos omnes ita vexissent, et instarent epistyliorum
vecturae, filius Chersiphronis Metagenes transtulit
eam rationem e scaporum vectura etiam in epistyli¬
orum deductione. Fecit enim rotas circiter pedum
duodenum, et epistyliorum capita in medias rotas in¬
clusit; eadem ratione cum cnodaces et armillas in
capitibus inclusit. Ita cum trientes a bubus duce¬
rentur, in armillis inclusi cnodaces versabant rotas
epistylia vero inclusa uti axes in rotis eadem ratione
qua scapi sine mora ad opus pervenerunt. Exem¬
plar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cy¬
lindri exaequant ambulationes. Neque hoc potuisset
fieri, nisi primum propinquitas esset: non enim plus
sunt ab lapidicinis ad fanum quam millia pedum octo:
nec ullus est clivus, sed perpetuus campus. 13. No¬
stra vero memoria cum colossici Apollinis in fano
basis esset a vetustate defracta, et metuentes ne
caderet ea statua et frangeretur, locaverunt ex eis¬
dem lapidicinis basim excidendam. Conduxit qui¬
dam Paeonius. Haec autem basis erat longa pedes
duodecim, lata pedes octo, alta pedes sex: quam
Paeonius gloria fretus non uti Metagenes apportavit,
sed eadem ratione alio genere constituit machinam
facère. 14. Rotas enim circiter pedum quindecim
fecit, et in his rotis capita lapidis inclusit: deinde
circa lapidem fusos sextantales ab rota ad rotam ad
circinum compegit ita, uti fusus a fuso non distaret
pedem nisi unum. Deinde circa fusos funem invol¬