DE ARCHITECTURA
208
que aequaliter per id cavum influens aqua sublevat
scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive
tympanum dicitur; in quo collocata regula versatilia
tympana denticulis aequalibus sunt perfecta: qui den¬
ticuli alius alium impellentes versationes modicas fa¬
ciunt et motiones. Item aliae regulae aliaque tym¬
pana, ad eundem modum dentata, una motiône coa¬
cta versando faciunt effectus varietatesque motio¬
num, in quibus moventur sigilla, vertuntur metae, cal¬
culi aut ova proiiciuntur, buccinae canunt, reliqua¬
que parerga. 6. In his etiam aut in columna aut pa¬
rastatica horae describuntur, quas sigillum egrediens
ab imo virgula significat in diem totum; quarum bre¬
vitates aut crescentias cuneorum adiectus aut exem¬
ptus in singulis diebus et mensibus perficere cogit.
Praeclusiones aquarum ad temperandum ita sunt con¬
stitutae. Metae sunt duae, una solida, altera cava,
ex torno ita perfectae, ut alia in aliam inire conve¬
nireque possit; et eadem regula laxatio earum aut
coartatio efficiat aut vehementem aut lenem in ea va¬
sa aquae influentem cursum. Ita his rationibus et
machinatione ex aqua componuntur horologiorum
ad hibernum usum collocationes. 7. Sin autem cu¬
neorum adiectionibus et detractionibus correptiones
dierum aut crescentiae non probabuntur, quod cunei
saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum. In
columella horae ex analemmatis transverse descri¬
bantur menstruaeque lineae in columella signentur;
eaque columella versatilis perficiatur, uti ad sigillum
virgulamque (qua virgula egrediens sigillum osten¬
dit horas,) columnaversando continenter suas culus¬
que mensis brevitates et crescentias faciat horarum.
8. Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae
anaphorica dicuntur, perficiunturque rationibus his.
Horae disponuntur ex virgulis aeneis ex analemma¬
tos descriptione, ab centro dispositae in fronte: in ea
circuli sunt circumdati, menstrua spatia finientes.