LIBER I. CAP. IV.
17
que cum ad terram perducuntur, animam cum aqua
relinquunt. Item terrestria, quod e principiis ab aëre
caloreque sunt temperata, minusque habent terreni
plurimumque humoris, quod abundant humidae par¬
tes, non diu possunt in aqua vitam tueri. 8. Ergo si
haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et ex
iis principiis animalium corpora composita sensu per¬
cipimus, et exuberationibus aut defectionibus ea la¬
borare dissolvique indicavimus: non dubitamus, quin
diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas coe¬
li regiones eligamus, cum quaerenda fuerit in moe¬
nium collocationibus salubritas. 9. Itaque etiam at
que etiam veterem revocandam censeo rationem: ma¬
jorés enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in
iis locis, quibus aut oppida aut castra stativa consti¬
tuebantur, inspiciebant iecinora, et si erant livida et
vitiosa prima, alia immolabant, dubitantes utrum
morbo an pabuli vitio laesa essent: cum pluribus ex¬
perti erant, et probaverant integram et solidam na
turam iecinorum ex aqua et pabulo, ibi constituebant
munitiones; si autem vitiosa inveniebant indicio,
transferebant: item in humanis corporibus pestilen¬
tem futuram nascentem in iis locis aquae cibique co¬
piam: et ita transmigrabant et mutabant regiones,
quaerentes omnibus rebus salubritatem. 10. Hoc au¬
tem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates
terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere
ex agris Cretensium, qui sunt cirça Pothereum flu¬
men, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et
Gortynam: dextra enim et sinistra eius fluminis pa¬
scuntur pecora; sed ex iis, quae pascuntur proxime
Gnoson, splenem habent; quae autem ex altera parte
proxime Gortynam, non habent apparentem splenem.
Unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in
iis locis herbam, quam pecora rodendo imminuerant
lienes: ita eam herbam colligendo curant lienosos
hoc medicamento, quod etiam doo Cretenses
VITR.