Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER IX. CAP. I. 
195 
bus est per omnem mundum, ut etiam nobis appa¬ 
reat, cum faciunt eae stellae regressus et moratio¬ 
nes. Ergo si tantis intervallis nostra species potest 
id animadvertere, quid ita divinitatibus splendori¬ 
busque astrorum iudicamus obscuritates obiici pos¬ 
se? 12. Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod 
fervor, quemadmodum omnes res evocat et ad se 
ducit, ut etiam fructus ex terra surgentes in altitudi¬ 
nem per calorem videmus, non minus aquae vapores 
a fontibus ad nubes per arcus excitari: eadem ratio¬ 
ne solis impetus vehemens radiis trigoni forma por¬ 
rectis insequentes stellas ad se perducit, et ante 
currentes veluti refrenando retinendoque non pati¬ 
tur progredi, sed ad se cogit regredi et in alterius 
trigoni signum esse. 13. Fortasse desiderabitur, 
quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo 
aut tertio, quae sunt propiora, faciat in his fervori¬ 
bus retentiones? Ergo quemadmodum id fieri vi¬ 
deatur, exponam. Eius radii in mundo, uti trigoni 
paribus lateribus forma, lineationibus extenduntur: 
id autem nec plus nec minus est ad quintum ab eo 
signo. Igitur si radii per omnem mundum fusi cir¬ 
cinationibus vagarentur, neque extentionibus porre¬ 
cti ad trigoni formam linearentur, propiora flagra¬ 
rent. Id autem etiam Euripides Graecorum poëta 
animadvertisse videtur: ait enim, quae longius a so¬ 
le essent, haec vehementius ardere, propiora vero 
eum temperata habere. Itaque scribit in fabula 
Phaëthonte sic: nate rà hh,  o gar 
2/e. 14. Si ergo res et ratio et testimonium poëtae 
veteris id ostendit, non puto aliter oportere iudicari, 
nisi quemadmodum de ea re supra scriptum habe¬ 
mus. lovis autem inter Martis et Saturni circina 
tionem currens maiorem quam Mars, minorem quam 
Saturnus, pervolat cursum: item reliquae stellae, 
quo maiore absunt spatio ab extremo coelo proxi¬ 
mamque habent terrae circinationem, celerius per¬ 
N2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer