LIBER VIII. CAP. III.
179
vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus,
et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis
generibus fontes propter locorum discrepantiam et
regionum qualitates terrarumque dissimiles pro¬
prietates. 27. Ex his autem rebus sunt nonnulla.
quae ego per me perspexi; cetera in libris Graecis
scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores;
Theophrastus, Timaeus, Posidonius, Hegesias, He-
rodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilan¬
tia et infinito studio locorum proprietates, regio¬
numque qualitates let aquarum virtutes ab inclina¬
tione coeli ita distributas esse scriptis declarave¬
runt. Quorum secutus ingressus in hoc libro per¬
scripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus
quo facilius ex his perscriptionibus eligant homines
aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad
civitates municipiaque perducere. 28. Nulla enim
ex omnibus rebus tantas videtur habere ad usum ne¬
cessitates quantas aqua; ideo quod omnium anima¬
lium natura si frumenti fructu privata fuerit arbustis¬
ve aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex his
rebus, reliquis escarum utendo poterit tueri vitam;
sine aqua vero nec corpus animalium nec ulla cibi
virtus potest nasci nec tueri nec parari. Quare ma¬
gna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligen¬
di fontes ad humanae vitae salubritatem.
CAPUT IV.
(vulgo V.)
De aquarum experimentis.
Expertiones autem et probationes eorum sic sunt
providendae. Si erunt profluentes et aperti ante¬
quam duci incipiantur, aspiciantur, animoque adver¬
tantur qua membratura sint qui circa eos fontes ha¬
bitant homines: et, si erunt corporibus valentibus,
coloribus nitidis, cruribus non vitiosis, non lippis
oculis, erunt probatissimi. Item si fons novus fue
M 2