Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
178 
o hohtoi  vog, 
i i hauhg dovrg 
tovo, t  G . 
24. Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates. 
quae procreent qui ibi nascuntur egregiis vocibus 
ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae aliisque eius 
modi regionibus. Etiamque Zama est civitas Afro¬ 
rum cuius moenia rex luba duplici muro sepsit, ibi¬ 
que regiam domum sibi constituit: ab ea millia pas¬ 
suum viginti est oppidum Ismuc, cuius agrorum re¬ 
giones incredibili finitae sunt terminatione. Cum 
esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestia¬ 
rum, maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla 
nascitur, et si quando allata ibi ponatur, statim mo 
ritur: neque id solum, sed etiam terra ex his locis 
si alio translata fuerit, et ibi. Id genus terrae etiam 
Balearibus dicitur esse; sed aliam mirabilioren 
virtutem ea habet terra, quam ego sic accepi. 25 
C. lulius, Masinissae filius, cuius erant totius oppi¬ 
di agrorum possessiones, cum patre Caesare mill 
tavit: is hospitio meo est usus; ita quotidiano con 
victu necesse fuerat de philologia disputare. I 
terim cum esset inter nos de aquae potestate et eiu 
virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmod 
fontes, ut qui ibi procrearentur voces ad cantandui 
egregias haberent: ideoque semper transmarino 
catulastros emere formosos et puellas maturas, eos 
que coniungere, ut qui nascerentur ex his, non so 
lum egregia voce sed etiam forma essent non inve 
nusta. 26. Cum haec tanta varietas sit disparibus 
rebus natura distributa, quod humanum corpus es 
ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa genel 
sunt humorum, uti sanguinis, lactis, sudoris, urinae 
lacrimarum: ergo si in parva particula terreni tanta 
discrepantia invenitur saporum, non est mirandum 
si in tanta magnitudine terrae innumerabiles succo¬ 
rum reperiuntur varietates, per quarum venas aquae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer