177
LIBER VIII. CAP. III.
est genus aquae, quam qui bibunt efficiuntur turgi¬
dis gutturibus. 21. In Arcadia vero civitas est non
ignota Clitori, in cuius agris est spelunca profluens
aquae, quam qui biberint fiunt abstemii. Ad eum
autem fontem epigramma est in lapide inscriptum
hac sententia versibus graecis, eam non esse ido¬
neam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod
apud eum fontem Melampus sacrificiis purgasset ra¬
biem Proeti filiarum restituissetque earum virginum
mentes in pristinam sanitatem. Epigramma autem
est id quod est subscriptum:
Aygo ou d ßo ßg
ôtuos àv loyariès hgos o,
ς u, ai g Ngag
o o o aióho
à o u èni lovrgà ßé o, u o ai agn
u ouis увоs аоуa ueI,
o o, novg
o o g
uo o, àv àn Agyove
o o.
22. Item est in insula Chio fons, e quo qui imprudentes
biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma in¬
sculptum ea sententia: iucundam esse potionem
fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sen¬
sus. Sunt autem versus hi:
' ρi uo , àvyo
i, gς o o v.
23. Susis autem, in qua civitate est regnum Persa¬
rum, fonticulus est, ex quo qui biberint amittunt
dentes. Item in eo est scriptum epigramma, quod
significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad
lavandum, sed eam, si bibatur, excutere e radicibus
dentes: et huius epigrammatos sunt versus
graece:
ßlé, , xo
ovgè
d i ouos g,
VITR.
M