Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
176 
mulina ungula; quae etiam memoratur ab Antipatro 
in provinciam, ubi erat Alexander, per Iollam filium 
perlata esse, et ab eo ea aqua regem esse necatum. 
17. Item Alpibus in Cotti regno est aqua, quam qui 
gustant statim concidunt. Agro autem Falisco via 
Campana in campo Corneto est lucus, in quo fons 
oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque 
serpentium ossa iacentia apparent. Item sunt non- 
nullae acidaë venae fontium, uti Lyncesto, et in Ita¬ 
lia Velino, Campania Teano, aliisque locis pluribus, 
quae habent virtutem, uti calculos in vesicis qui na¬ 
scuntur in corporibus hominum, potionibus discu¬ 
tiant. 18. Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, 
quod acer et acidus succus subest in ea terra, per 
quam egredientes venae intinguntur acritudine, et 
ita cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aqua¬ 
rum subsidentia in corporibus et concrescentia 
offenderunt. Quare autem discutiantur ex acidis 
eae res, sic possumus animadvertere. Ovum in 
aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet 
et dissolvetur: item plumbum, quod est lentissimum 
et gravissimum, si in vase collocatum fuerit, et in 
eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum 
sil erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat 
cerussa. 19. Eisdem rationibus aes, quod etiam 
solidiore est natura, similiter curatum si fuerit, dis¬ 
sipabitur et fiet aerugo. Item margarita, non minus 
saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest 
per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, 
aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur. Ergo cum 
has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur 
iisdem rationibus ex acidis propter acritudinem suc¬ 
ci etiam calculosos e natura rerum similiter-posse 
curari. 20. Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, 
quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam 
aquam sine vino potantes fiunt temulenti. Aequicu¬ 
lis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer