DE ARCHITECTURA
14
catis: potentibus vero, quorum cogitationibus respu¬
blica gubernatur, ad usum collocabuntur: et omnino
faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum
distributiones.
CAPUT III.
De partibus et terminationibus archite¬
cturde.
Partes ipsius architecturae sunt tres : aedificatio,
gnomonice, machinatio. Aedificatio autem divisa est
bipartito, e quibus una est moenium et communium
operum in publicis locis collocatio: altera est priva¬
torum aedificiorum explicatio. Publicorum autem
distributiones sunt tres, e quibus una est defensionis,
altera religionis, tertia opportunitatis. Defensionis
est murorum turriumque et portarum ratio ad hosti¬
um impetus perpetuo repellendos excogitata. Reli¬
gionis, deorum immortalium fanorum aediumque sa¬
crarum collocatio. Opportunitatis, communium lo¬
corum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora,
porticus, balnea, theatra, inambulationes, ceteraque,
quae iisdem rationibus in publicis designantur locis.
2. Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio fir¬
mitatis, utilitatis, venustatis. Firmitatis erit habita
ratio, cum fuerit fundamentorum ad solidum depres¬
sio, et ex quaque materia copiarum sine avaritia di¬
ligens electio. Utilitatis autem, emendata et sine
impeditione usus locorum dispositio, et ad regiones
sui cuiusque generis apta et commoda distributio.
Venustatis vero, cum fuerit operis species grata et
elegans, membrorumque commensus iustas habeat
symmetriarum ratiocinationes.
CAPUT IV.
De electione locorum salubrium.
In ipsis vero moenibus ea erunt principia. Pri
mum electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsus
et non nebulosus, non pruinosus, regionesque coeli
spectans néque aestuosas neque frigidas sed tempe¬