175
LIBER VIII. CAP. III.
lis potestatem temperarentur. 14. Sunt enim Boeo¬
tiae flumina Cephisos et Melas, Lucaniae Crathis,
Troiae Xanthus, inque agris Clazomeniorum et Ery¬
thraeorum et Laodicensium fontes ac flumina, cum
pecora suis temporibus anni parantur ad conceptio¬
nem partus, per id tempus adiguntur eo quotidie po¬
tum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant aliis lo¬
cis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colo¬
re. Ita proprietas liquoris, cum init in corpus,
proseminat intinctam sui cuiusque generis qualita¬
tem. Igitur quoniam in campis Troianis proxime
flumen armenta rufa et pecora leucophaea nascun¬
tur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse
dicuntur. 15. Etiamque inveniuntur aquae genera
mortifera, quae per maleficum succum terrae per¬
currentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse
dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius;
ex quo qui biberant imprudentes vita privabantur:
quapropter antiqui eum obstruxisse dicuntur. Et
Chrobsi Thraciae lacus, ex quo non solum qui bibe¬
rint moriuntur, sed etiam qui laverint: item in Thes¬
salia fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ul¬
lum gustat nec bestiarum genus ullum propius ac¬
cedit; ad quem fontem proxime est arbor florens
purpureo colore. 16. Non minus in Macedonia, quo
loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monu¬
menti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e
quibus ad unum accumbentes viatores pransitare so¬
lent propter aquae bonitatem; ad rivum autem, qui
est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod
mortiferam aquam dicitur habere. Item est in Ar¬
cadia Nonacris nominata terrae regio, quae habet in
montibus e saxo stillantes frigidissimos humores.
Haec autem aqua Zryos g nominatur, quam ne¬
que argenteum neque aeneum nèque ferreum vas
potest sustinere, sed dissilit et dissipatur; conser¬
vare autem eam et continere nihil aliud potest nisi