Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
174 
in Ponto est flumen Hypanis, qui a capite profluit 
circiter millia quadraginta sapore dulcissimo; dein¬ 
de cum pervenit ad locum, qui est ab ostio ad millia 
centum sexaginta, admiscetur ei fonticulus oppido 
quam parvulus: is cum in eum influit, tunc tantam 
magnitudinem fluminis facit amaram, ideo quod per 
id genus terrae et venas, unde sandaraca foditur, ea 
aqua manando perficitur amara. 12. Haec autem 
dissimilibus saporibus a terrae proprietate perfi¬ 
ciuntur, uti etiam in fructibus videtur. Si enim ra¬ 
dices arborum aut vitium aut reliquorum seminum 
non ex terrae proprietatibus succum capiendo tem¬ 
perarent fructus, uno genere essent in omnibus lo¬ 
cis et regionibus omnium sapores. Sed animad¬ 
vertimus insulam Lesbon vinum protyrum, Maeo¬ 
niam catacecaumeniten, item Lydiam Tmoliten, Si¬ 
ciliam Mamertinum, Campaniam Falernum, in Ter¬ 
racina et Fundis Caecubum, reliquisque locis pluri¬ 
bus innumerabili multitudine genera vini virtutes- 
que procreare, quae non aliter possunt fieri, nisi 
cum terrenus humor suis proprietatibus saporum 
in radicibus infusus enutrit materiam, per quam 
egrediens ad cacumen profundat proprium loci et 
generis sui fructus saporem. 13. Quod si terra ge¬ 
neribus humorum non esset dissimilis et disparata, 
non tantum in Syria et Arabia in arundinibus et iun¬ 
cis herbisque omnibus essent odores, neque arbores 
turiferae neque piperis darent baccas, nec myrrhae 
glebulas, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur, 
sed in omnibus terrae regionibus et locis eodem ge¬ 
nere omnia procrearentur. Has autem varietates 
regionibus et locis inclinatio mundi et solis impetus 
propius aut longius cursum faciendo tales efficit 
terrae humores: quae qualitates non solum in his 
rebus sed etiam in pecoribus et armentis discernun¬ 
tur. Haec non ita dissimiliter efficerentur, nisi pro¬ 
prietates singularum terrarum in regionibus ad so¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer