Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

173 
LIBER VIII. CAP. III. 
Similiter Aethiopiae lacus est, qui unctos homines 
efficit, qui in eo nataverint; et in India, qui sereno 
coelo emittit olei magnam multitudinem. Item 
Carthagine fons est, in quo natat insuper oleum odo¬ 
re ut e scobe citreo; quo oleo etiam pecora solent 
ungi. Zacyntho et circa Dyrrhachium et Apollo¬ 
niam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem 
cum aqua vomunt. Sub Babylone lacus amplissima 
magnitudine qui u  appellatur, habet 
supra natans liquidum bitumen, quo bitumine et latere 
testaceo strûcto muro Semiramis circumdedit Baby¬ 
lonem. Item loppe in Syria, Arabiaque, Numidarum 
lacus sunt immani magnitudine, qui emittunt bitu¬ 
minis maximas moles, quas diripiunt qui habitant 
circa. 9. Id autem non est mirandum; nam crebrae 
sunt ibi lapicidinae bituminis duri. Cum ergo per 
bituminosam terram vis erumpit aquae, secum extra¬ 
hit, et cum sit egressa extra terram secernitur, et 
ita reiicit ab se bitumen. Etiamque est in Cappa¬ 
docia in itinere, quod est inter Mazaca et Tuana, la¬ 
cus amplus, in quem lacum pars sive arundinis sive 
alii generis si demissa fuerit et postero die exempta, 
ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, 
quae autem pars extra aquam manserit, permanet in 
sua proprietate. 10. Ad eundem modum Hierapoli 
Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, ex qua 
circum hortos et vineas fossis ductis immittitur. 
Haec autem efficitur post annum crusta lapidea, et ita 
quotannis dextra ac sinistra margines ex terra fa¬ 
ciendo inducunt eam, et efficiunt his crustis in agris 
septa. Hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod 
in his locis et ea terra, quibus is Lons nascitur, 
succus subest coaguli naturae similis: deinde cum 
commixta vis egreditur per fontes extra terram, a 
solis et aëris calore cogitur congelari; ut etiam in 
areis salinarum videtur. 11. Item sunt ex amaro 
succo terrae fontes exeuntes vehementer amari, ut
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer