Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
170 
cum incidit percurrens in ardentem locum efferve¬ 
scit, et percalefacta egreditur per venas extra ter¬ 
ram; ideo diutius non potest permanere, sed brevi 
spatio fit frigida. Namque si naturaliter esset ca¬ 
lida, non refrigeraretur calor eius. Sapor autem et 
odor et color eius non restituitur, quod intinctus et 
commixtus est propter naturae raritatem. 
CAPUT III. 
(a sect. 24. vulgo Caput IV.) 
De aquis calidis et de variorum fontium, 
fluminum lacuumque natura. 
Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex qui¬ 
bus profluit aqua sapore optimo, quae in potione 
ita est suavis, uti nec fontinalis ab Camoenis nec 
Marcia saliens desideretur. Haec autem a natura 
perficiuntur his rationibus. Cum in imo per alumen 
aut bitumen seu sulphûr ignis excitatur, ardore per¬ 
candefacit terram, quae est (circa se: supra se au¬ 
tem fervidum emittit in superiora loca vaporem, et 
ita si qui in his locis qui sunt supra, fontes dulcis 
aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt in¬ 
ter venas, et ita profluunt incorrupto sapore. 2. Sunt 
etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui 
ab inferioribus locis penitus orti, per loca ardentia 
transeunt; et ab his per longum spatium terrae per¬ 
currentes, refrigerati perveniunt supra terram, sa¬ 
pore odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via 
flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem 
odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis si¬ 
milibus. Hi autem cum sint frigidi, ideo videntur 
aspectu fervere, quod cum in ardentem locum alte 
penitus inciderunt, humore et igni inter se congruen¬ 
tibus, offensi vehementi fragore validos in se reci¬ 
piunt spiritus, et ita inflati vi venti coacti, bullientes 
crebro per fontes egrediuntur. Ex his autem qui 
non sunt aperti, sed a saxis Laut alia vi continentur,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer