Unn
169
LIBER VIII. CAP. II.
chorographis picta itemque scripta plurima maxi¬
maque inveniuntur egressa ad septentrionem. Pri¬
mumque in India Ganges et Indus a Caucaso monte
oriuntur; Syria Tigris et Euphrates; Asiae item
Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Pha¬
sis: Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpes
Timavus et Padus; Italia Tibris; Maurusia, quam
nostri Mauritaniam appellant, ex monte Atlante Dy¬
ris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur
per occidentem ad lacum Heptagonum, et mutato
nomine dicitur Nigir, deinde ex lacu Heptabôlo sub
montes desertos subterfluens per meridiana loca
manat et influit in paludem, quae appellatur...
circumcingit Meroën, quod est Aethiopum meridia¬
norum regnum: ab hisque paludibus se circumagens
per flumina Astansobam et Astaboam et alia plura
pervenit per montes ad catarrhactam, ab eaque se
praecipitans per septentrionalem pervenit inter Ele¬
phantida et Syenem Thebaicosque in Aegyptum
campos, et ibi Nilus appellatur. 7. Ex Mauritania
autem caput Nili profluere ex eo maxime cognosci¬
tur, quod ex altera parte montis Atlantis sunt alia
capita item profluentia ad occidentem oceanum, ibi¬
que nascuntur ichneumones, crocodili et aliae simi¬
les bestiarum pisciumque naturae praeter hippopo¬
tamos. 8. Ergo cum omnia [maximal flumina ma¬
gnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus ab
septentrione videantur profluere, Afrique campi, qui
sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, la¬
tentes penitus habeant humores, nec fontes crebros
amnesque raros, relinquitur uti multo meliora inve¬
niantur capita fontium, quae ad septentrionem aqui¬
lonemve spectant, nisi si inciderint in sulphurosum
locum aut aluminosum seu bituminosum; tunc enim
permutantur, et aut calidae aquae aut frigidae odore
malo et sapore perfundunt fontes. 9. Neque enim
calidae aquae est ulla proprietas; sed frigida aqua