Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
168 
ita tolluntur in altitudinem nubes : deinde cum aëris 
unda nitentes, cum perventum fuerit ad montes, ab 
eorum offensa et procellis propter plenitatem et 
gravitatem liquescendo disperguntur et ita diffun¬ 
duntur in terras. 3. Vaporem autem et nebulas et 
humores ex terra nasci, haec videtur efficere ratio, 
quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus 
immanes refrigerationesque et aquarum magnam 
multitudinem. Ex eo cum refrigeratum noctu sol 
oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum fla¬ 
tus oriuntur per tenebras, et ab humidis locis egre¬ 
diuntur in altitudinem nubes: aër autem tunc a sole 
percalefactus cum rorationibus ex terra tollit hu¬ 
mores. 4. Licet ex balneis exemplum capere; nul¬ 
lae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se 
possunt habere fontes, sed coelum quod est ibi, ex 
praefurniis ab ignis vapore percalefactum corripit 
ex pavimentis aquam et aufert secum in camerarum 
curvaturas ét sustinet; ideo quod semper vapor ca¬ 
lidus in altitudinem se trudit, et primo non remitti¬ 
tur propter brevitatem; simul autem plus humoris 
habet congestum, non potest sustineri propter gra¬ 
vitatem, sed stillat supra lavantium capita. Item 
eadem ratione coelestis aër cum ab sole percepit ca¬ 
lorem, ex omnibus locis hauriendo tollit humores et 
congregat ad nubes. Ita enim terra fervore tacta 
eiicit humores, ut corpus hominis ex calore emittit 
sudores. 5. Indices autem sunt eius rei venti, ex 
quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, 
septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aëre 
flatus spirant; auster vero et reliqui qui a solis cursu 
impetum faciunt, sunt humidissimi, et semper ap¬ 
portant imbres; quod percalefacti ab regionibus fer¬ 
vidis adveniunt, et ex omnibus terris lambentes éri¬ 
piunt humores, et ita eos profundunt ad septentrio¬ 
nales regiones. 6. Haec autem sic fieri testimonio 
possunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer