Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER I. CAP. II. 
13 
alia ratione proprietatibus in aliud genus operis, of¬ 
fendetur aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus 
institutis. 7. Naturalis autem decor sic erit, si pri 
mum omnibus templis saluberrimae regiones aqua¬ 
rumque fontes in his locis idonei eligentur, in quibus 
fana constituantur: deinde maxime Aesculapio, Sa 
luti et eorum deorum, quorum plurimi medicinis 
aegri curari videntur. Cum enim ex pestilenti in sa¬ 
lubrem locum corpora aegra translata fuerint, et e 
fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, 
celerius convalescent. Ita efficietur, uti ex natura 
loci maiores, auctasque cum dignitate, divinitas ex 
cipiat opiniones. Item naturae decor erit, si cubicu 
lis et bibliothecis ab oriente lumina capientur, bal 
neis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothe¬ 
cis et quibus certis luminibus opus est partibus a se¬ 
ptentrione; quod ea coeli regio neque exclaratur ne 
que obscuratur solis cursu, séd est certa et immuta¬ 
bilis die perpetuo. 8. Distributio autem est copia 
rum locique commoda dispensatio, parcaque in ope¬ 
ribus sumptus cum ratione temperatio. Haec ita ob¬ 
servabitur, si primum architectus ea non quaeret, 
quae non poterunt inveniri aut parari nisi magno. 
Namque non omnibus locis arenae fossitiae, nec cae¬ 
mentorum, nec abietis, nec sappinorum, nec marmo 
ris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum 
comportationes difficiles sunt et sumptuosae. Uten¬ 
dum autem est, ubi non est arena fossitia, fluviatica 
aut marina lota. Inopiae quoque abietis aut sappi 
norum vitabuntur utendo cupresso, populo, ulmo, pi 
nu: reliqua quoque his similiter erunt explicanda. 
9. Alter gradus erit distributionis, cum ad usum pa¬ 
trum familiarum aut ad pecuniae copiam aut ad ele¬ 
gantiae dignitatem aedificia aliter disponentur: nam 
que aliter urbanas domos oportere constitui videtur, 
aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fru¬ 
ctus: non item foeneratoribus: aliter beatis et deli¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer