Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
12 
symmetria est ex ipsius operis membris conveniens 
consensus ex partibusque separatis ad universae fi¬ 
gurae speciem ratae partis responsus: ut in hominis 
corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque par¬ 
tibus symmetros est eurhythmiae qualitas; sic et in 
operum perfectionibus. Et primum in aedibus sacris 
aut e columnarum crassitudinibus aut e triglypho em¬ 
bates; in balista autem eforamine, quod Graeci nsol¬ 
royo vocitant; in navibus interscalmio, quod....dici¬ 
tur; item ceterorum operum e membris invenitur sym¬ 
metriarum ratiocinatio. 5. Decor autem est emendatus 
operis aspectus probatis rebus compositi cum aucto¬ 
ritate. Is perficitur statione, qui graece uuòg 
dicitur, seu consuetudine aut natura. Statione, cum 
lovi Fulguri et Coeli et Soli et Lunae aedificia sub 
divo hypaethraque constituuntur. Horum enim deo¬ 
um et specjes et effectus in aperto mundo atque lu¬ 
centi praesentes videmus. Minervae et Marti et Her¬ 
culi aedes Doricae fient: his enim diis propter virtu¬ 
tem sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, 
Florae, Proserpinae, Fonti cum Nymphis Corinthio 
genere constitutae aptas videbuntur habere proprie¬ 
tates, quod his diis propter teneritatem graciliora et 
florida foliisque et volutis ornata opera facta augere 
videbuntur iustum decorem. lunoni, Dianae, Libero 
patri, ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, 
si aedes lonicae construentur, habita erit ratio me¬ 
diocritatis, quod et ab severo more Doricorum et a 
teneritate Corinthiorum temperabitur earum institu¬ 
tio proprietatis. 6. Ad consuetudinem autem decor 
sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis 
item vestibula convenientia et elegantia erunt facta: 
si enim interiora perfectus habuerint elegantes, adi¬ 
tus autem humiles et inhonestos, non erunt cum deco¬ 
re. Item si Doricis epistyliis in coronis denticuli 
sculpentur, aut in pulvinatis capitulis et (columnis) 
lonicis epistyliis exprimentur triglyphi, translatis ex
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer