Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

11 
LIBER I. CAP. II. 
sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio 
praestaturum. 
CAPUT, II. 
Ex quibus rebus architectura constet. 
Architectura autem constat ex ordinatione, quae 
graece réste dicitur, et ex dispositione: hanc autem 
Graeci ôtésou vocant: et eurhythmia et symmetria 
et decore et distributione, quae graece oooua di 
citur, 2. Ordinatio est modica membrorum operis 
commoditas separatim, universaeque proportionis ad 
symmetriam comparatio. Haec componitur ex quan¬ 
titate, quae graece ogóris dicitur. Quantitas auten 
est modulorum ex ipsius operis sumptione e singu¬ 
lisque membrordm partibus universi operis conve¬ 
niens effectus. Dispositio autem est rerum apta col¬ 
locatio, elegansque in compositionibus effectus ope¬ 
ris cum qualitate. Species dispositionis, quae grae¬ 
ce dicuntur lôéat, hae sunt: ichnographia, orthogra¬ 
phia, scenographia. 
Ichnographia est circini regulaeque modice 
continens usus, ex qua capiuntur formarum in solis 
arearum descriptiones. Orthographia autem est ére¬ 
cta frontis imago modiceque picta rationibus operis 
futuri figura. Item scenographia est frontis et late¬ 
rum abscedentium adumbratio, ad circinique centrum 
omnium linearum responsus. Haec nascuntur ex co¬ 
gitatione et inventione. Cogitatio est cura studii ple¬ 
na et industriae vigilantiaeque, effectus propositi 
cum voluptate. Inventio autem est quaestionum obscu¬ 
rarum explicatio, ratioque novae rei vigore mobili 
reperta. 3. Hae sunt terminationes dispositionis. 
Eurhythmia est venusta species commodusque in com¬ 
positionibus membrorum aspectus. Haec efficitur, 
cum membra operis convenientia sunt, altitudinis ad 
latitudinem, latitudinis ad longitudinem et ad sum- 
mam omnia respondent suae symmetriae. 4. Item
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer