DE ARCHITECTURA
138
perscripsi. De expolitionibus autem eorum, ut sint
elegantes et sine vitiis ad vetustatem, in sequenti
volumine exponam.
LIBER SEPTIMUS.
PRAEFATIO.
Maiores cum sapienter tum etiam utiliter institue¬
runt, per commentariorum relationes cogitata trade¬
re posteris, uti ea non interirent, sed singulis aetati¬
bus crescentia voluminibus edita gradatim perveni¬
rent vetustatibus ad summam doctrinarum subtili¬
tatem. Itaque non mediocres sed infinitae sunt his
agendac gratiae, quod non invidiose silentes prae¬
termiserunt, sed omnium generum sensus conscri¬
ptionibus memoriae tradendos curaverunt. 2.
Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire,
quae res in Troia fuissent gestae; nec quid Thales,
Democritus, Anaxagoras, Xenophanés reliquique
physici sensissent de rerum natura; quasque Socra¬
tes, Plato, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique phi¬
losophi hominibus agendae vitae terminationes fini-
vissent; seu Croesus, Alexander, Darius ceterique
reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuis¬
sent notae, nisi maiores praeceptorum comparatio
nibus omnium memoriae ad posteritatem commen¬
tariis extulissent. 3. Itaque, quemadmodum his
gratiae sunt agendae, sic contra qui eorum scripta
furantes pro suis praedicant sunt vituperandi, qui¬
que non propriis cogitationibus nituntur scriptorum,
sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non