Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
10 
graece oo ô appellatur, ceterisque omnibus 
doctrinis multae res vel omnes communes sunt dun¬ 
taxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui 
manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, 
ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt 
instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex 
singulis doctrinis partes et rationes earum mediocri¬ 
ter habet notas, easque quae necessariae sunt ad ar¬ 
chitecturam; uti si quid de his rebus et artibus iudi¬ 
care et probare opus fuerit, ne deficiatur. 17. Qui¬ 
bus vero natura tantum tribuit solertiae, acuminis, 
memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, mu¬ 
sicen, ceterasque disciplinas penitus habere notas, 
praetereunt officia architectorum, et efficiuntur ma¬ 
thematici. Itaque faciliter contra eas disciplinas dis¬ 
putare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt 
armati. Hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fue¬ 
runt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Ta¬ 
rentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyre¬ 
naeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui mul¬ 
tas res organicas et gnomonicas numero naturalibus¬ 
que rationibus inventas atque explicatas posteris reli¬ 
querunt. 18. Cum ergo talia ingenia a naturali soler¬ 
tia non passim cunctis gentibus sed paucis viris habe¬ 
re concedatur; officium vero architecti omnibus eru¬ 
ditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter 
amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem 
summas, sed etiam mediocres scientias habere dis¬ 
ciplinarum; peto, Caesar, et a te et ab his, qui mea 
volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad artis gram¬ 
maticae regulam fuerit explicatum, ignoscatur. Nam¬ 
que non uti summus philosophus, nec rhetor disertus, 
nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, 
sed ut architectus his litteris imbutus haec nisus sum 
scribere. De artis vero potestate, quaeque insunt in 
ea ratiocinationes, polliceor, uti spero, his volumi¬ 
nibus non modo aedificantibus sed etiain omnibus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer