135
LIBER VI. CAP. VIII.
liaeque eius Atlantides (quas nos Vergilias, Graeci
autem Histéôcs nominant) cum sideribus in mundo
sunt dedicatae. 7. Nec tamen ego ut mutetur con¬
suetudo nominationum aut sermonis, ideo haec pro¬
posui; sed ut ea non sint ignota philologis, expo¬
nenda iudicavi. Quibus consuetudinibus aëdificia
Italico more et Graecorum institutis conformantur
exposui, et de symmetriis singulorum generum pro¬
portiones perscripsi; ergo quoniam de venustate
decoreque ante est scriptum, nunc exponemus de
firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permaneat et
ad vetustatem collocetur.
CAPUT VIII.
(vulgo XI.)
(De hypogaeis, concamerationibus et quae
pilatim aguntur aedificiis.)
Aedificia quae plano pede instituuntur, si funda¬
menta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris
de muro et theatris a nobis est expositum, ad vétu¬
statem ea erunt sine dubitatione firma. Sin autem
hypogea concamerationesque instituentur, funda¬
tiones eorum fieri debent crassiores quam quae in
superioribus aedificiis structurae sunt futurae, eo¬
rumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum
inferiorum medio collocentur, uti solido respon¬
deant: nam si in pendentibus onera fuerint parietum
aut columnarum, non poterunt habere perpetuam
firmitatem. 2. Praeterea inter limina secundum
pilas et antas postes si supponentur, erunt non vi¬
tiosae: limina enim et trabes structuris cum sint
oneratae, medio spatio pandantes frangunt sublisae
structuras. Cum autem subiecti fuerint et subcu¬
neati postes, non patiuntur insidere trabes, neque
eas laedere. 3. Item administrandum est, uti le¬
vent onus parietum fornicationes cuneorum divisio¬
nibus et ad centrum respondentes earum conclusu¬
rae: cum enim extra trabes aut liminum capita arcus