Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

9 
LIBER I. CAP. 1. 
notest esse architectus grammaticus, uti fuit Aristar¬ 
chus, sed non agrammatos: nec musicus, ut Aristoxe¬ 
nus, sed non amusos: nec pictor, ut Apelles, sed gra¬ 
phidos non imperitus: nec plastes quemadmodum 
Myron seu Polycletus, sed rationis plasticae non 
ignarus: nec denuo medicus, ut Hippocrates, sed non 
aniatrologetos: nec in ceteris doctrinis singulis ex¬ 
cellens, sed in his non imperitus. Non enim in tantis 
rerum varietatibus elegantias singulares quisquam 
consequi potest, quod earum ratiocinationes cogno¬ 
scere et percipere vix cadit in potestatem. 14. Nec 
tamen non tantum architecti non possunt in omlibus 
rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui 
privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut 
habeant omnes summum laudis principatum. Ergo 
si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes 
sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt conse¬ 
cuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus 
artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum ac 
magnum facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut 
omnes artifices superet, qui singulis doctrinis assidui¬ 
tatem cum industria summa praestiterunt? 15. Igi¬ 
tur in hac re. Pythius errasse videtur, quod non ani¬ 
madverterit ex duabus rebus singulas artes esse com¬ 
positas, ex opere et eius ratiocinatione: ex his autem 
unum proprium esse corum, qui singulis rebus sunt 
exercitati, id est operis effectum, alterum commune 
cum omnibus doctis, id est ratiocinationem: uti me¬ 
dicis et musicis et de venarum sphygmo et de pedum 
motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripère de pe¬ 
riculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus 
proprium erit medici. Item in organo non medicus 
sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus 
recipiant iucunditatem. 16. Similiter cum astrolo¬ 
gis et musicis est disputatio communis de sympathia 
stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, 
diatessaron et diapente: cum geometris de visu, qui
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer