Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
120 
ribus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, 
cruribus invalidis, sanguine exiguo, solis impetu per¬ 
ficiuntur. Itaque etiam propter sanguinis exiguita¬ 
tem timidiores sunt ferro resistere; sed ardores ac 
febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eo¬ 
rum membra cum fervore. Itaque corpora, quae 
nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora 
et imbecilla, sanguinis autem abundantia ferro re¬ 
sistunt sine timore. 5. Non minus sonus vocis in 
generibus gentium dispares et varias habet qualita¬ 
tes; ideo quod terminatio orientis et occidentis cir¬ 
ca terrae librationem, qua dividitur pars superior 
et inferior mundi, habere videtur libratam naturali 
modo circuitionem, quam etiam mathematici horizon¬ 
ta dicunt. Igitur quoniam id habemus certum ani¬ 
mo sustinentes, a labro, quod est in regione septen¬ 
trionali, linea traiecta ad id quod est super meridia¬ 
num axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad 
summum cardinem, qui est post stellas septentrio¬ 
num, sine dubitatione animadvertemus ex eo, esse 
schema trigoni mundo, uti organi, quam u 
Graeci dicunt. 6. Itaque quod est spatium proxi¬ 
mum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, 
sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatém 
altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem 
et acutissimum, uti in organo chorda quae est pro¬ 
xima angulo: secundum eam autem reliquae ad me 
diam Graeciam remissiores efficiunt in nationibus 
sonorum scansiones: item a medio in ordinem cre¬ 
scendo ad extremos septentriones sûb altitudine 
coeli nationum spiritus sonitibus gravioribus ab na¬ 
tura rerum exprimuntur. Ita videtur mundi conce¬ 
ptio tota propter inclinationem consonantissime per 
solis temperaturam ad harmoniam esse composita. 
7. Igitur quae nationes sunt inter axis meridiani 
cardinem ac septentrionalis medio positae, uti in 
diagrammate musico, mediae vocis habent sonitum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer