119
LIBER VI. CAP. I.
inclinationibus mundi constituantur. Namque aliter
Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto,
dissimiliter Romae,item ceteris terrarum et régio¬
num proprietatibus oportere videntur constitui ge¬
nera aedificiorum: quod alia parte solis cursu pre¬
mitur tellus, alia longe ab eo distat; alia per me¬
dium temperatur. Igitur uti constitutio mundi àd
terrae spatium inclinatione signiferi circuli et solis
cursu disparibus qualitatibus naturaliter est collo¬
cata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes
coelique varietates videntur aedificiorum debère
dirigi collocationes. 2. Sub septentrione aedificia
testudinata et maxime conclusa et non patentia, sed
conversa ad calidas partes oportere fieri videntur.
Contra autem sub impetu solis meridianis regioni¬
bus, quod premuntur a calore, patentiora conversa¬
que ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda.
Ita quod ultro natura laedit, arte erit emendandum.
Item reliquis regionibus ad eundem modum tempe¬
rari, quemadmodum coelum est ad inclinationem
mundi collocatum. 3. Haec autem ex naturâ rerum
sunt animadvertenda, et consideranda, atque etiam
ex membris corporibusque gentium observanda.
Namque sol quibus locis mediocriter profundit va¬
pores, in his conservat corpora temperata: quaeque
proxime currendo deflagrat, eripit exurendo tem¬
peraturam humoris. Contra vero refrigeratis regio¬
nibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur
a caloribus humor, sed ex coelo roscidus aer, in
corpora fundens humorem, efficit ampliores corpo¬
raturas vocisque sonitus graviores. Ex eo quoque
sub septentrionibus nutriuntur gentes immanibus
corporibus, candidis coloribus, directo capillo et
rufo, oculis caesiis, sanguine multo, quoniam ab hu¬
moris plenitate coelique refrigerationibus sunt con¬
formati. 4. Qui autem sunt proximi ad axem méri¬
dianum subiectique solis cursui, brevioribus corpo¬