Volltext : Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

117
LIBER  VI.  PRAEFATIO.
Non  minus  poêtae,  qui  antiquas  comoedias  graece
scripserunt,  easdem  sententias  versibus  in  scena
pronunciaverunt,  ut  Eucrates,  Chionides,  Aristophanes, -
  maxime  etiam  cum  his  Alexis,  qui  Athenienses
ait  ideo  oportere  laudari,  quod  omnium  Graecorum
leges  cogunt  parentes  ali  à  liberis,  Atheniensium  non
omnes,  nisi  eos,  qui  liberos  artibus  erudissent.
Omnia  enim  munera  a  fortuna  cum  dantur,  ab  ea  facillime -
  adimuntur;  disciplinae  vero  coniunctae  cum
animis  nullo  tempore  deficiunt,  sed  permanent  stabiliter -
  ad  summum  exitum  vitae.  4.  Itaque  ego  maximas -
  infinitasque  parentibus  ago  atque  habeo  gratias, -
  quod  Atheniensium  legem  probantes  me  arte
erudiendum  curaverunt,  et  ea,  quae  non  potest  esse
probata  sine  literatura  encyclioque  doctrinarum
omnium  disciplina.  Cum  ergo  et  parentum  cura  et
praeceptorum  doctrinis  auctas  haberem  copias  disciplinarum, -
  philologis  et  philotechnis  rebus  commentariorumque -
  scripturis  me  delectans,  eas  possessiones -
  animo  paravi,  e  quibus  haec  est  fructuum  summa; -
  nullam  plus  habendi  esse  necessitatem,  eamque
esse  proprietatem  divitiarum  maxime,  nihil  desiderare. -
  Sed  forte  nonnulli  haec  levia  iudicantes  putant, -
  eos  esse  tantum  sapientes,  qui  pecunia  sunt
copiosi.  Itaque  plerique  ad  id  propositum  contendentes -
  audacia  adhibita  cum  divitiis  etiam  notitiam
sunt  consecuti.  5.  Ego  autem,  Caesar,  non  ad  pécuniam -
  parandam  ex  arte  dedi  studium,  sed  potius
tenuitatem  cum  bona  fama,  quam  abundantiam  cum
infamia  sequendam  probavi;  ideo  notities  parum
est  assecuta:  sed  tamen  his  voluminibus  editis,  ut
spero,  posteris  etiam  ero  notus.  Neque  est  mirandum, -
  quid  ita  pluribus  sim  ignotus.  Ceteri  architecti -
  rogant  et  ambiunt,  ut  architectentur;  mihi  autem
a  praeceptoribus  est  traditum,  rogatum  non  rogantem -
  oportere  suscipere  curam;  quod  ingenuus  color
movetur  pudore,  petendo  rem  suspiciosam.  Nam
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer