DE ARCHITECTURA
8
ea, quae necessaria sunt aedificiis communibus pa¬
rietum ad ambitum stillicidiorum et cloacarum et lu¬
minum. Item aquarum ductiones et cetera, quae
eius modi sunt, nota oportet sint architectis, uti ante
caveant, quam instituant aedificia, ne controversiae,
factis operibus, patribus familiarum relinquantur: et
ut legibus scribendis prudentia cavere possit et loca¬
tori et conductori: namque si lex perite fuerit scripta,
erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur
Ex Astrologia autem cognoscitur oriens, occidens,
meridies, septentrio, et coeli ratio, aequinoctium,
solstitium, astrorum cursus: quorum notitiam si quis
non habuerit, horologiorum rationem omnino scire
non poterit.
11. Cum ergo tanta haec disciplina sit condeco¬
rata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non
puto posse iuste repente se profiteri architectos, nisi
qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scan¬
dendo, scientia plurium litterarum et artium nutriti,
pervenerint ad summum templum architecturae. 12.
At fortasse mirum videbitur imperitis hominibus,
posse naturam tantum numerum doctrinarum perdi¬
scère et memoria continere: cum autem animadver¬
terint, omnes disciplinas inter se coniunctionem re¬
rum et communicationem habere, fieri posse facili
ter credent. Encyclios enim disciplina, uti corpus
unum, ex his membris est composita. Itaque qui a
teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur,
omnibus litteris agnoscunt easdem notas, communi¬
cationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius
omnia cognoscunt. Ideoque de veteribus architectis
Pythius, qui Prienae aedem Minervae nobiliter est
architectatus, ait in suis commentariis, architectum
omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse fa¬
cere, quam qui singulas res suis industriis et exerci¬
tationibus ad summam claritatem perduxerunt. Id
autem re non expeditur. 13. Non enim debet nec