108
DE ARCHITECTURA
quam exteriores, sed aut lonico aut Corinthio genere
deformentur. 3. Columnarum autem proportiones
et symmetriae non erunt iisdem rationibus, quibus
in aedibus sacris scripsi. Aliam enim in deorum
templis debent habere gravitatem, aliam in portici¬
bus et ceteris operibus subtilitatem. Itaque si Dori¬
ci generis erunt columnae, dimetiantur earum alti¬
tudines cum capitulis in partes quindecim, et ex eis
partibus una constituatur et fiat modulus; ad cuius
moduli rationem omnis operis erit explicatio; et in
imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum:
intercolumnium quinque et moduli dimidia parte:
altitudo columnae praeter capitulum quatuordecim
modulorum: capituli altitudo moduli unius, latitudo
modulorum duorum et moduli sextae partis: ceteri
operis modulationes, uti in aedibus sacris in libro
quarto scriptum est, ita perficiantur. 4. Sin autem
lonicae columnae fient, scapus praeter spiram et ca
pitulum in octo partes et dimidiam dividatur, et ex
his una crassitudini columnae detur: spira cum plin¬
tho dimidia crassitudine constituatur: capituli ratio
ita fiat, uti in tertio libro est demonstratum. Si Co¬
rinthia erit, scapus et spira, uti in lonica, capitulum
autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum,
ita habeat rationem: stylobatisque adiectio, quae fit
per scamillos impares, ex descriptione, quae supra
scripta est in libro tertio, sumatur: epistylia, coro¬
nae, ceteraque omnia ad columnarum rationem ex
scriptis voluminum superiorum explicentur. 5. Me¬
dia vero spatia, quae erunt sub divo inter porticus,
adornanda viridibus videntur, quod hypaethrae am¬
bulationes habent magnam salubritatem, et primum
oculorum, quod ex viridibus subtilis et extenuatus
aer propter motionem corporis influens perlimat
spéciem, et ita auferens ex oculis humorem crassum
aciem tenuem et acutam speciem relinquit. Praeter¬
ea cum corpus motionibus in ambulatione calescat,